579
147
Caput 12.
starem, me illis parem esse & socium, eo¬
rumque notitiam appetere. Non dubito,
multos bonae conscientiae & voluntatis
homines, illud donum Dei clanculum
possidere: hi meo admoniti exeplo, &
meis periculis cautiores & prouiden¬
tiores facti, Harpocratis sibi commen¬
datum habeant silentium: quotiescum¬
que enim me magnatibus detegere vo¬
lui, semper aut in damnum aut periculum
mihi cessit. Hoc scripto me adeptis fi¬
liis Hermetis patefacto, & ignorantes
ac errantes instruo ac in viam veram
deduco. Credant scientiae heredes, se
numquam habituros meliorem viam, cui
insistant, quam quę ipsis hic demonstra¬
ta est: omnia enim aperte dixi: extra¬
ctionem saltem nostri salis Armoniaci vel
Mercurii Philosophici, ex aqua nostra
pontica, eiusque tantum vsum non ita a¬
perte reuelaui, quia a magistro natu¬
rae non habui vlteriorem loquendi
licentiam: & hoc solus Deus reuelare
debet, qui nouit hominum corda &
KK 2