105
& proximum sicut te ipsum. Haec do¬
ctrina est Apostolorum & Propheta¬
rum: Imo Deus per naturam eadem
nos docuit, secundâ morte quis
quàm interiret.
Porrò cum animo mecum perpen¬
di quàm miserè hominem ad pessima
quaeque seducat desidia, viamque illi
intercludat quo minus intelligere va¬
leat DOCTRICEM NATURAM: cum iti¬
dem viderem quàm magnos saepè la¬
bores impenderent mortales rebus vel
parvi, vel nullius momenti; tum pro¬
fectò magnifacere & amare cepi Do¬
ctricem naturam; Deumque perfe¬
ctè agnoscere ex creaturis, quas non
sine admiratione & stupore animi in¬
tuebar. Pervolvere vero cepi elemen¬
ta, quae mihi quasi digito monstrabant
Telluris naturam, cujus Spiritum
chrystallinum in modum nebulae
licujus contemplabar, animam verò
tinctam quasi sanguine, corpus denique
eiusdem stabile atque indomitum in¬
star chrystalli. Heîc cernere erat spi¬
ritum militantem adversus corpus,
quod