105
CAPUT I.
OMnium rerum origo ex Deo
est: atque ad Deum rursus, ceu
finem, tendunt omnia. Finis
enim cujusque idem est ejusdem prin¬
cipium uti testatur quotidiana expe¬
rientia. Quod è terram pullulat, ad ter¬
ram revertitur, quod ex aqua ad aquam:
Quicquid est, id initiò perfectissimum
fuit aput Deum, atque olim itidem ad
eandem perfectionem revertitur, tùm
cum Elementa colliquescent, & pri¬
stinum induent splendorem coram
Deo. Nihil ibi perditum ibitur prae¬
ter iniustitiam. Deus enim exacta
temporis plenitudine, quando illi com¬
placuit, cunctarum rerum naturas
verbo produxit. Initiò quidem, id quod
erat subtilissimum, secrevit à caetera
massâ; factumque est ignis Elemen¬
tum, occupans supremam Mundi se¬
dem, repplens infinitum istud alio¬
quin vacuum futurum spacium: cir¬
cumdans Dei magnifica opera. Scili¬
cet quicquid levissimum est, id sursum
ad¬