105
ram. Etiam cinis ipse non renuit tan¬
dem mutari in substantiam vitro non
dissimilem, ac postremo invisibilem.
Fortassis dixeris fieri non posse ut
qua ex eadem materiâ oriunda sit, quà
ignis: siquidem necessum, ut quae ita
se habent, illa aliquam acceperint si¬
militudinem cum re ex quâ sunt geni¬
ra, quod de igni nemo dixerit. Nullo
enim pacto aqua pura & splendida red¬
di potest beneficio ignis. Respondeo:
Duo contraria nunquam uniri aut
conspirare posse sine interventu medij¬
alicujus. Enimvero postquam crea¬
tor partem subtiliorem, splendidiorem,
sicciorem, calidiorem secrevisset à pri¬
creationis massà (quam Chaos di¬
cimus) iam mox contrarium illius
tidem emersit, scilicet Ens crassius, ob¬
scurius, humidius, frigidius, quod fuit
aquae & terrae elementum. Aquae verò,
ista humiditas temperatur aëris terrae¬
que siccitate: Itidem crassitudo &
siccitas terrae, subtilitate aëris, humidi¬
tate aquae. Hinc vides nihil posse uni¬
ri fine medii alicuius beneficio. Neque
igi¬