105
ignis sine tribus caeteris. Hinc Dei sa¬
pientiam admirari disce, quae nihil fru¬
straneum fecit. Namque ut ignis vita
psa est: vivit verò in aëre, haut secus in
igne vivit aer, aqua in Tellure, tellus in
aqua. Ignis aerem perpurgat, aer aquam,
aqua terram, unumquodque sibi suoque
splendore adsimilat alterum. Nonnè
vides aestivo tempore ut aqua à Sole in
aerem attrahatur, perque aerem clarior
fiat & subtilior: ita ut inter aquam &
aerem vel exiguum vel nullum sentia¬
tur discrimen? Exemplo est aqua solis
radis exposita, quae sensim evanescit
attracta a Sole & subtilior reddita, mo¬
do frigus eandem non constipet. Calor
enim ignis, quemadmodum omnia sub¬
tilia & pura reddit, ita ex adverso frigus
igni contrarium omnia condensat, con¬
stringit, aquamque quasi comprimit, re¬
sistens calori ignis, & aeris subtilitati.
Hęc caussa est, propter quam aqua rur¬
sus in guttas concreta decidit, quae gut¬
tae à tellure absorptae nutrimentum fi¬
unt rerum ex Elementis ortarum;
deodi penetrant ad radicem usque se¬
minis:
B 5