105
CAPUT VI.
Hic iam quaeret aliquis, qui ergo
fiat, quod aestivo coelo saepius¬
culè ventum è nubibus prosi¬
lientem sentiamus, non item ex locis
illis, in quibus facta fuit aquae resolutae
attenuatio & attractio? Annon hoc
psum pugnet cum iis quae paulò antè
docta? Tantum abest, ut ulla hîc spe¬
ctetur contrarietas, ut potius eo ipsò ve¬
ritas traditae doctrinae impendio ma¬
gis elucescat. Enimvero postquam sol
attenuatam, & in vapores conversam
aquam sustulit in altum mediumque
usque aërem, tùm illi ipsi vapores non¬
nihil addesati frigore, deorsum ruunt,
instar crassioris nebulae, donicum etiam
contingant aërem infimum, calore
perfusum undique; Is aër calidus iterum
resolvit attenuatque vapores, à quibus
pse vicissim pressus, atque agitatus, ven¬
torum caussam subministrat. Haut
liter egelidus crassusque aër superficiem
terrae proxime circumstans ab irruen¬
tibus densis frigidisque nebulis & ipse
C cras¬