105
CAPUT VII.
QUando tonitrua & fulgura
se veniunt, aër longè est siccissi¬
mus, calidissimus: Aqua verò
virtute radiorum solarium rarefacta
facessit in naturam aëris, & in sublime
acta, procul à terrę globo condensatur,
concrescitque frigore, & in angustum
coacta iterum assumit indolem pristi¬
nam: tum porrò specie nebulae deor¬
sum vorsum properans, cispellitur ab
aëre frigido versus aërem calidum, sic¬
cum subtilemque, qui ocyus pervadens
crassam illam nubem, rarefacit, atque
ad summam perducit subtilitatem, re¬
ducitque ad naturam aëris. Itaque dum
corpus illud momento extenditur, &
vel sexcentuplo fit majus, postulatque
locum ampliorem, necessario evenit
horrenda quaedam agitatio, commo¬
tio, qua exhalatio accensa cum frago¬
re & strepitu emergit, donec tandem
adipiscatur spacium quantitati suae ae¬
quale, tum demum cessat omnis vio¬
lentia. Exemplum habemus in nitro,
quod