105
ut plurimum tranquillus redditur aër,
nebulosus tamen & crassus: quae nebu¬
lae in guttulas concrescunt postmo¬
dùm: Ita sitiens terra beneficio roris
inebriatur; inque eo quasi putrescens
liquescit, tùm porro duo haec conjun¬
cta totam plantae substantiam perva¬
dunt; sed quia solis virtute liquidus
quae humor ad extremitates usque plan¬
tarum attrahitur, isque suâ natura
subtilior & levior quàm terrestris por¬
tio nutritioni destinata, hinc fit quod
liquor artenuatus facessit in aërem re¬
licto plantis terręo nutrimento, quod
eae ingenitâ suâ potestate & vitâ con¬
vertunt in substantiam, sibi similem,
Atque haec est una alimonia omnium
è terrâ nascentium, omniumque viven¬
tium corporum; Haec caussa quod
mnia post putrefactionem ad terram
revertantur, experimento quidem in¬
dubio, sed quod vix millesimus quisque vel
intelligit, vel rectè perpedit. Si haec sua
bona nossent Hermetici nostri, non pol¬
tam anxio conatu tantaque sollicitudine
anquirerent primam sui operis materiam.
Eae
C 4