105
ubi fit, nullus sali locus, sicut in spiritu
vini probè rectificato: idque ob fervi¬
dam, quae in eo siccitatem. Itaque qui¬
cunque spiritus & molli & flaccido sa¬
pore sunt, & sal imbibunt, aquam do¬
minam habent, Acres vero, & sal sol¬
ventes, aërem & aquam: feculenti
autem & penetrabiles, nec sal admit¬
tentes, ignem & aerem. Ex his propriis
natura & potestas spirituum, causaque
imperfectionis eorum innotescit. Ve¬
rum cùm Quinta Essentia omnibus Elementis
ex aequo scateat, etiam spiritus & cor¬
pora suis numeris absolvit, quibuscun¬
que tandem vitiis laborent, modo
cum ipsis uniatur. Quod autem hac
proprietate caret, procul à Quinta Es¬
sentia abest. Sed coadunitio horribi¬
le secretum est, eoque paucis cognitum:
Donum Dei, itaque non decet me id
clarius scribere, solummodo conten¬
tum illud exemplo Iesu Christi de¬
monstrasse, qui inter Deum & nos
Mediator, sua in hominem transfor¬
matione nos cum Deo univit in sem¬
piternam & immortalem perfectio¬
nem.