105
elementa, à Deo semel coniuncta, (te¬
stantibus id uno ore Philosophis) in¬
totum disparari nequeunt, semper ali¬
quatenus permixta manent. Humi¬
dum autem hoc radicale, ita elemen¬
tis adhaeret, atque adeo exsiccatum est,
ut nihil sinceri absque additione hu¬
moris ex eo siat: Est enim illorum
dor, sapor, color: Et quo magis exco¬
quuntur, eo magis odorem; saporem
& humiditatem amittunt. Hic verò
spiritus, quo plus philosophicè coqui¬
tur, hoc plus humiditatis, in eo super¬
fluae, exarescit, & melior, meliorque
vadit, quandoquidem perfectioni ap¬
propinquat: Ideoque apud Philoso¬
phos ante alia sicca Elementa tantis
laudibus extollitur. Verum si rectè
cum nominemus, nihil est, nisi aqua
elementalis, ignem, aërem & terram
occulte continens. Ignis in aëre, aer
& terra in aquâ resident. Calor ignis
terrae frigiditatem superat, humidita¬
temque vivam & liquefactam conser¬
vat, ita ut nullum frigus illam conge¬
let: quod patet in spiritu vini. lam
hu¬