105
gnoscemus, amabimus aut colemus,
quem neque videmus, neque audimus,
nisi vera rerum cognitione. Vnde con¬
cludimus Optimi Maximi voluntatem
esse, atque è re nostra, quid sit natura re¬
rum percipere; ut tam Deum nostrum,
quàm nosmet ipsos discamus nosse.
Quocirca; ô Rex, cum ante aliquot
annos proposuissem causas rerum dili¬
genter perscrutari, ut dona in nos divi¬
nitus collata rectè cognosceremus, de¬
scendi in humanam naturam, ubi in
me id ipsum inveni, quod olim in aliis
vituperaveram aut probaveram. In¬
spectis autem & cognitis stulta & inex¬
cercitatâ nostrâ voluntate, coeco &
spontaneo errore, laetâ & moestâ vitâ
atque tristi morte, animadverti dissi¬
dentis voluntatis, judicii, commercii
hominum, causam esse solam animi
ruditatem sive inscitiam: Sed perspici¬
ens virtutem divinorum donorum,
quae nobis creator noster largitus est;
& qui Deus, ut pater naturae, in omni¬
bus suis actis naturali sapientiâ utitur,
ingenti gaudio mihi animus affectus
est.