261
operae precium sumus facturi,
si huius ipsius naturam initiò
paullò altius â sua origine ar¬
cessamus. Est enim hoc to¬
tius operis quoddam quasi fun¬
damentum futurum, quo pri¬
mùm jacto in progressu dein¬
ceps de quaestionibus contro¬
versis judicium faciliùs fieri po¬
test; prorsus ut in aliis Disci¬
plinis omnibus usu venire vi¬
demus: in quibus, si quae nasci¬
tur controversia, eam ex cujus¬
que disciplinae principiis decidi
oportere, in confesso est apud
mnes.
Constat autem ex Paracel¬
so Chymiatrorum facilè princi¬
pe, quod Ars Spagyrica sit illa
Chymiae pars, quae pro subjecto
habet corpora naturalia Vege¬
tabilium videlicet, Animalium,
ac