261
cunque liquore aquoso, non mi¬
nus quàm vel Saccharum, vel
Sal: vel pulveream etiam. Posset
quidem haec eadem operatio et¬
iam Conjunctio dici, siquidem
per eam volatile cum fixo, liqui¬
dum cum solido, & corporale
cum spirituali conjungitur: Ve¬
rum propriissime non nisi Subti¬
liatio vocanda est.
III. Denique Sublimare artem
dicimus, quando vel separatas
dictorum corporum, Substanti¬
as, vel corpora solida adtenuata
rectificat, & ad nobiliorem puri¬
tatis, subtilitatis, & perfectionis
gradum elevat.
Ex quibus satis, opinor, ad¬
paret, quod omnia Medicamen¬
ta Chymica sint, aut Substantiae
separatae seu extractae ex supradi¬
ctis corporibus: aut Magisteria, id
est