261
tineatur, liquidò constiterit, hanc
suam formam nobilem & liqui¬
dam mutari in pulverem coloris
sanguinei, physicum complexio¬
nis igneae indicium. Deinde iste
pulvis internè datus, aut externè
in usu Cheirurgico adhibitus, ef¬
fectus rei, non frigidae, sed calidae
habet. Neque tamen propterea
negat Paracelsus: quin frigidae et¬
iam naturae sit Mercurius, habito
nimirum respectu ad qualitatem
eius externam; quin potius hoc
ipsum elegantissimè confirmat
Tractat. 2. de Morbis Mineralibus
C. 2. "Ita etiam hoc est in hyeme terrae, quae
sola est Mercurius vivus, hoc est, Ar¬
gentum vivum: ille, quà omnes pro¬
prietates Luna est & quà omnem natu¬
ram hyems. In ipso jacent omnes stellae
hybernae, naturae hyemalis, & quod ad
hanc rem facit." Et paullo ulterius:
"Nam Mercurius secundum suam natu¬
ram