261
Antonius Londinensis Doctor Medicus,
Cuius famae & existimationi ne¬
que nos invidemus, utpote qui¬
bus cum persona ipsa nequa¬
quam litem esse sanctè proteste¬
mur. Rem ipsam spectamus:
in qua ut cum eo sentiamus, non
possumus, veritatis vi adacti, à
nobis impetrare. Quin potius,
ut eorum, quae praecedenti secti¬
one adtulimus, magis magisque
inclarescat veritas, & dubitandi
omnis occasio praecidatur, nihil
vel praeter rem vel inique feceri¬
mus, si errorem eius, quem pu¬
blicè non disseminare tamtùm,
sed & editâ Apologiâ strenuè de¬
fendere conatus est publicè quo¬
que detegamus & detrahamus
ipsi larvam hanc, quà speciosè
tectus, toti imponit mundo. Se¬
quemur autem presso pede eun¬
dem