261
Declarabimus hoc exemplo Plum¬
bi: quod ipsum in formam Ma¬
gisterii beneficio Aceti destillati
reductum, non agit ut Plum¬
bum solum, vel ut Acetum de¬
stillatum simplex: Sed ut res
quaedam ex duobus hisce com¬
mixta & combinata: in quâ qua¬
litates Plumbi minimè oblitera¬
tae & quasi consopitae delitescant,
sed manifestatae & exaltatae ma¬
gis magisque vigeant. Plura qui¬
dem exempla non aggerimus,
quum eam rem in Liber suo de Ma¬
gisteriis, qui sextus est Archidoxorum
satis superque explicatam dederit
Paracelsus: quo etiam Lecto¬
rem remittimus, Satis ex hisce,
quae adtulimus, constare rati,
quod ars etiamsi aurum dispar¬
tiri nequeat, frustra tamen nequa¬
quam sit in eius praeparatione.
CA¬