261
41
APHOR. CHYMIATR.
illo per destillationem oleum se¬
parare possit, aut, si id tentet, nihil
aliud in alembico suo vel recipi¬
ente inveniet, quàm purum pu¬
tumque sulphur. Nec verò etiam
acida illa substantia, quae per
combustionem ab eo separatur,
oleum est, sed sal ejus fuliginosus,
qui fumi ad instar in aërem as¬
scendit, meritoque attractae ab il¬
lo humiditatis dissolvitur in li¬
quorem, Cui, cum neque combu¬
stilis sit, neque igni materiali mi¬
nùs, quam aqua contrarius, non
rectè olei nomen vulgus impo¬
suit.
Aphorismus. XLVII.
Antimonium, minerale est,
compositum in natura ex sul¬
phure combustili, Mercurio me¬
tallico fusili & fuliginoso, & sale
quo¬
N