261
52
SYNOPSIS
Aphorismus VI.
Atque haec licet ita sese habe¬
ant, nihil tamen obstat, quin res
naturales certis sint ordinibus
gradibusque distinctae, ac medi¬
camenta bonitate & praestantia,
tam ab insita virtute, quam mo¬
do praeparandi profecta invicem
se excedant. Certum namque est,
quemadmodum mustum turbi¬
dum impurumque longe est in¬
fra vinum: ac, ut panis ex puta
farina confectus beneque coctus
granum crudum exsuperat: ita
consimiliter medicamentum subti¬
le, purum, beneque praeparatum,
ei, quod minùs tale est, meritò
venire anteponendum. Etenim
in pura & spirituali rerum sub¬
stantia, propriisque earundem e¬
lementis, non in terrestri illo cor¬
poris