261
71
APHOR. CHYMIATR.
nativum roborare valet, sed
quod & cujuslibet grani, ex quo
ad vitae sustentationem panis con¬
ficitur, princeps est & primaria
substantia. Facilè comburitur, i¬
gneaeque est naturae, cujus si ma¬
gnam etiam quantitatem sub cam¬
pana incendas, nulla tamen ex
ea prodibit fuligo: unde & subti¬
litas ejus puritasque conspicitur,
neque injuria sulphuris coelestis
nomen ipsi à chymicis fuisse in¬
ditum. Qualitas ejus immutabi¬
lis est. Nam, quanquam vinum
meritò contrariarum substantia¬
rum. ex quibus (quemadmodum
in anatomia [sic] mea antimonii o¬
stendi) compositum est, calefacit
& refrigerat, idem tamen aquae vitae
attribui nequit: cujus, si pura sit
ac à phlegmate omnino secreta,
cali¬