261
80
SYNOPSIS
tis atque exsiccantis, nihil tamen
hoc impedit, quin evidentissi¬
mum sit refrigerium ac sitis leva¬
mentum, neque non ardores im¬
mensos in febribus ardentibus,
Ungaricis & malignis extinguat,
consopiatque dolores à magna
inflammatione caloreque inter¬
no ortos, plùs quàm aliud ali¬
quod medicamentum. Mirum
est, quid medicis quibusdam
scrupulosioribus in mentem ve¬
nerit, ut, impulsu levium qua¬
rundam rationum, quas ex qua¬
litate nitri siccante & detergente
exsculpsere, usum salis prunellae
in dictis morbis formidarent, a¬
liisque superciliose interdicerent,
jacturam suae auctoritatis potio¬
rem aestimantes aegrorum salute.
Apho.