508
ILLVSTRIS ET GENEROSECOMES,
DOMINE GRATIOSE,
non potui tamen mihi temperare, cùm aureolum
hunc libellum in lucem editurus, TVOQVE ex¬
celso Nomini inscripturus essem, quin paululum in
Artis tam praeclarae & diuinae plane Scientiae meri¬
tissimas laudes digressus, ipsius velut delibarem prę¬
coniorum summas; sed breuiter, nec pro tanti obje¬
cti praestantia, &, vt Pindarus ait:
Δρέπων τὰς καρυφὰς τῶν ἀρετῶν αυτῆς
Qui autem artis aut scientiae alicuius auspicantur
commendationem, id tribus praecipue faciunt ar¬
gumentis, encomio primum ab Antiquitate tem¬
poris, post ab Authoris praestantia, demum ab vtili¬
tate multiplici deducto. Nihil horum disciplinas
Chymicas destituit, vt patebit. Antiquitas huius Ar¬
tis eadem cum Totius vniuersi cunabulis. In ipso
enim rerum omnium primordio, vbi
"Vnus erat toto, Naturae vultus in orbe
Quem dixere CHAOS, rudis indigestaque moles,"
Tunc inquam, cum adhuc
"Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus:
Hanc DEVS & melior litem Natura DIREMIT."
Eandem