508
gua, quarto loco à terra eleuatur. Terrae autem Ele¬
mentum, cum sit spissum, tenebricosum ac densum,
& impuritate sua velut faex atque sentina caeterorum,
subsidere, ac imum obtinere locum jussum est. Ad¬
struit hoc elegans Hippocratis sententia in libro de Prin¬
cipiis ita loquentis: "Plurima illius immortalis pars (quod
calidum vocamus) cum omnia essent conturbata, ad su¬
premam illam regionem recessit, quàm veteres Aethera
videntur nominare." Et Trismegistus in Sermone Sacro:
"Cum omnia essent indigesta, res omnes distingui & librari
coeperunt, leuiaque Igneo Spiritu vehebantur, & in excel¬
sam regionem provolabant, & immediatè emicuit coelum
septem Circulis." Quo pacto, & quàm accurate verus
Chymicus hanc Magnae Matris, Naturae inquam, ve¬
tustissimam atque primam dispositionem aemule¬
tur, notius est, quam vt à nobis doceri debeat proli¬
xiùs. Et haec quidem in Macrocosmo ipsa rerum pri¬
mordia nobis commonstrauere. Sed quid in Micro¬
cosmo? Zoroastrum, Philosophorum antiquissimum,
cuius tempora ad Nini vsque aetatem referunt Chro¬
nicarum rerum periti, contemplatum admirandam
hominis fabricam, lymphatico similem prae admi¬
ratione exclamasse perhibent:
Ω τολημηροτάτης φύσεως ἄνθρωπε τέχνασμα!
Non