508
de quibus id pronuncio non magis eos sapere pos¬
se; "quam bene olere qui in culina habitant."
Ad TE me potius conuerto Tuamque supplex
compello Generositatem,
ILLVSTRISSIME COMES,
HEROS FORTISSIME,
atque obsecro, vti inter victrices laurus hanc tibi si¬
nas circum tempora serpere hederam. Ostendisti
nuper admodum quam non esses alieno ab opuscu¬
lis meis Chymicis animo, quae iam ab aliquot annis
non exiguis meis sumptibus in lucem dedi: Osten¬
disti insuper variis documentis, non vulgarem TE
huius artis habere notitiam, quàm tantisper amas
ac amplecteris, donec à peritis, probis, exercitatis,
sanis minimeque cacochymiâ laborantibus tracta¬
tur. Amplectere igitur
DOMINE GRATIOSE
& hunc libellum meum, quem deuoto pectore ac ma¬
nu supplici, Tibi, Tanto Heroi, summa cum animi
submissione offero, dono, dedico, meque vna cum
illo, quem in numerum seruorum tuorum si adscri¬
pseris,