508
41
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
constans siet, eidemque nihil nocere possit. Quemadmo¬
dùm igitur imperfecta metalla Sola Materia lapidis non
sunt, ita etiam misceri, multo minus illa promere possunt,
eo, quod per illorum mixtionem non puriora fiant, quam
dum antea sola fuissent.
Ad haec noua aliqua confusio exinde fit, quae intentio¬
ni nostrae aduersatur, & saltim, vti supra diximus, vna vni¬
ca aliqua materia requiritur. Idipsum Haly expresse te¬
statur, dum lib. Secret. cap. 9. ait. Lapis est, cui nullam
liam rem immiscere debes: Cùm illo operantur Sapien¬
tes, & exinde fluit, quod sanum redditur. Nihil aliud
cùm illo fit, etiamsi vel in toto, aut partibus suis permi¬
sceatur.
Et Morienus inquit: Magisterium primo ex radice
liqua proficiscitur, quae postmodum in plures partes sese
extendit, & iterum in rem suam transmutatur. Quum
itaque imperfecta metalla Materia Lapidis esse neque¬
ant, quur igitur Philosophi, in ea laborandum esse, aliis
praeceperunt? Responsio. Si Philosophi, ad sumenda
impura corpora, aliis mandarunt, tunc eo ipso non cu¬
prum, ferrum, plumbum, stannum etc. Sed corpus, &
terram ipsorum subintellexerunt, veluti Arnoldus, in
Flore florum, ait: Mercurius cum terra conjungitur, hoc
est, cum imperfecto corpore. Etiamsi enim ipsorum ter¬
ra in: & pro se ipsa tam perfecta, & pura siet, quàm natu¬
ra vmquam aliquid efficere potuisset, nihilominùs ta¬
men, respectu lapidis Physici, illa adhuc impura atque
imperfecta est.
Et hac quidem in re ars naturam superat, quum illud
ipsum perficiat, quod natura absoluere non potuit.
Quod
F