508
47
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
nullo modo autem sine illis. Et, in prooemio clauis suae:
Consulo, inquit, vobis, ô amici mei, vt in nullo alio, quam
in Sole & Luna laboretis, atque in primam suam materi¬
am, in Sulphur & Mercurium nostrum nempe, iterum
retroferre conemini. Nam ex corporibus, ait Arnoldus
lib. I. Rosarium cap. 7. admodum album rubrumque sulphur
extrahitur, cum in eo purissima sulphurea substantia à
natura vt plurimum, & summo studio, purificetur.
Similiter & Nicarus in Turba ait: Iubeo posteros vt
aurum, quod augere vel renouare volunt, sumant, dein
aquam duas in partes diuidant: vnam quidem partem,
vtpote aurum ipsum coniungant: Aes enim, si in aquam
cadit, auri fermentum appellari debet. Quomodo autem
Philosophus heic aquam aurum suum nominat, dum ait:
Si aes in hanc aquam incidit, tunc auri fermentum esse
debet? Mi artis indagator scias, quod Philosophorum au¬
rum non vulgare aurum, veluti Senior ait, & in prima ex¬
ercitatione in Turbam dicitur: Quomodo Mercurius.
est in principio omnium metallorum, ita quoque sol finis,
& vltimum metallorum est: & omnia metalla, siue illa¬
pura, aut impura sient, in interno suo Sol, Luna, & Mer¬
curius sunt: Sed vnus rectus Sol est, qui exinde extrahi¬
tur.
Ita, opinor, intelligis nunc, quod multo alius Sol, vel
aliud aurum siet, quam vulgare aurum Philosophorum
est, etiamsi illud ex eo desumptum fuerit. Sic quoque
Aurora consurgens cap. 16. ait: Exinde manifestum est,
quod aurum philosophicum non vulgare siet aurum, ne¬
que in colore, neque in substantia. Itaque dicitur, quod vi¬
uelicet cor hominis exhilaret, & argentum similiter.
Quod