508
49
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
& Rosarius Philosophorum illud ipsum sequentibus ver¬
bis confirmat: Quid autem vos ad ista dicitis, dum Philo¬
sophi asseuerant: Nostrum aurum nullum vulgare aurum
est: & argentum nostrum nullum vulgare argentum est?
Ad haec respondeo: quod aquam aurum suum nuncu¬
pent, quod virtute ignis in altum sese eleuat: & hoc sanc
aurum nullum vulgare aurum est Vulgus enim credere
haud posset, quod, ob constantiam suam, in altum ascen¬
dere valeat. Quod vero Philosophi terram suam etiam
aurum suum nuncuparint, idem ille Rosarius testatur,
dum inquit: Scito, quod aes Philosophorum aurum siet.
Illa terra aes, fermentum, & Tinctura, vel anima appella¬
tur, quemadmodum etiam illius aqua alba & foliata ter¬
ranuncupatur. Vnde Auctor, qui Clangorem Buccinae
conscripsit, in capite de Solutione (quemadmodum &
Hermes) inquit: Seminate aurum vestrum in albam fo¬
liatamque terram, quae per calcinationem ignea facta
est, subtiliter, & aere à: nempe tantùm auri serite, hoc est,
animam, & tingentem virtutem, in terram albam, quae
decento cum praeparatione alba & pura facta, & in qua
nullae sordes sunt.
Ex quibus liquet, quod aurum naturae non siet mate¬
ria fermenti, sed Philosophorum aurum tingens est fer¬
mentum. Et in Scala Philosophorum, gradu 7. ita legi¬
tur: ipsorum terra, in quam aurum ipsorum seminatur,
est alba, & anima aurum est: Illudque corpus est locus
sapientiae, qui illam congregat, & Tincturae habitacu¬
lum. Et, paullo post, idem ille Auctor ait: Quocirca, in¬
quit Hercules: Refundite iterum: hoc est, soluite cor¬
pus Magnesiae, quod album factum est, instar mori rubi Idaei
G