508
70
AVREVS TRACTATVS.
viam reperiebam, quàm vt assiduo calore tam diu labo¬
rem istum continuarem, donec aqua praeteriisset, & ego
amatorum nostrorum cadauera iterum videre possem:
atque tum sperarem, vt omni ex periculo, magno meo
emolumento & laude, euaderem. Inchoato igitur meo
cùm labore pergebam, eumdemque per quadraginta di¬
es integros continuabam, & tum deprehendebam, quod
aqua eo magis magisque decresceret, & cadauera, quae
tamen, carbonum instar, erant nigerrima, iterum sese
conspicua facerent. Et sane illud factum fuisset citius, ni¬
conclaue tam arctissime obseratum obsignatumque fu¬
isset: quod tamen reserare minime audebam: Certo
nim deprehendebam, quod aqua ascendens, & ad nubes
properans, sese in superiori conclauis loco, iterum con¬
iungeret, &, pluuiae instar, rursus decideret, adeo vt nihil
omnino decedere posset, donec sponsus noster cum dile¬
ctissima sua sponsa mortuus, putrefactus, &, prae nimia
putredine, supra omnem modum foetidus meos ante
culos situs esset. Interea in conclaui à splendore solis, in
tempestate humida, elegantissimus Iris conspiciebatur,
cùm superfluis eximiis coloribus, qui sane me, ob exant
latam ante summam maestitiam, non mediocriter exhi¬
larabat: multo magis autem laetabar, quod ambos meos
amatores prae me rursus jacere cernerem. Cùm vero
nulla tam magna siet laetitia, quae non multiplici tristitia
permixta siet: ita quoque & ego in mea laetitia iterum
contristabar, quum meae fidei concrediti adhuc mortui
ante me jacerent, & nulla apud ipsos vita animaduerte¬
retur. Quum autem non essem nescius, quod ipsorum
conclaue a tam pura crassaque materia constructum; &
tam