508
83
REDIVIVVM
POstquam miracula altissimi, mysteria oc¬
clusae Naturae; & ignitum ardentemque
proximi amorem mihi reuocassem in me¬
moriam: tunc messis triticeae recordabar,
qua in Ruben, Leae filius Dudaim, quod à
Lea Rachel, contra concubitum apud Pa¬
triarcham Iacobum, datum, & in campo repertum fue¬
rat. Cogitationes meae vero admodum profundae erant,
meque porro ad Moysen deducebant, quomodo videli¬
cet ille ab Aarone fusum solarem vitulum potabilem
reddiderit, dum igne illum in puluerem redegit, aquae
inspersit, & fillis Israel ad potandum porrexit: adeo vt
commodam artificiosamque viri illius Dei destructio¬
nem summopere admiratus fuerim. Verum cum cogi¬
tationes meas recte comprehenderem, veritatem deni¬
que agnoscebam, oculique mei non aliter aperti erant,
quàm apud discipulos Emausij, qui dominum suum in
fractione panis agnoscebant: Et cor in me ardebat, sed
ad speculationem vlteriorem me quieti dabam, & somnò
corripiebar: Et, ecce, Rex Salomon in somnio mihi ad¬
parebat cum omni sua potentia, diuitiis, & gloria, atque
secum vniuersum suum Gynecaeum adducebat: Sexa¬
ginta erant Reginae, & octuaginta concubinae, virginum
vero nullus omnino erat numerus: Vna tamen ipsius
rat columba, pulcherrima, & charissima in corde ipsius.
luxta Catholicum ritum istae splendidam solemnemque
pro¬
L 2