508
85
REDIVIVVM.
rum arcanissimum, quod sub coelo terraque reperitur: Elegans
est, veluti Thirtza, suauis, quemadmodum Hierusalem: terri¬
bilis, instar mucronum Castrensium: & nihilominus est pura
castaque virgo, qua de Adamus formatus & creatus fuit.
Obsignatus quidem illius tabernaculi ingressus est: In hor¬
tis siquidem habitat, & in duplici specu Abrahami in agro
Hebron dormit, & palatium illius in profunditate maris
rubri est, atque in perspectibilib. specubus: aer illam peperit,
& ignis eamdem educauit: Iccirco terrae regina est, lac, &
mel in vberibus suis habet: immo labia illius sunt instar
déstillantis faui: mel, & lac sunt sub illius lingua, & vesti¬
um eiùs odor sapientibus est instar odoris a Libanon:
ignaris vero abominatio. Et porro ajebat Salomon: Ex¬
pergiscitò, & spectato integrum meum Gynecaeum atque
eiusdem quaento similem: & quamprimùm vniuersum
Gynecaeum ciuiliter sese denudabat. Cogitationibus
autem meis intentus, nihil reperire vel indicare pote¬
ram; & oculi mei, ne illud agnoscerem, occlusi erant.
Dum autem Salomon infirmitatem meam deprehen¬
deret, Gynecaeum à nuda ista foemina separabat; & aje¬
bat: Cogitationes tuae sunt vinae, & intellectus tuus à Sole combu¬
stus est: memoria tua nebuloso atra est, adeo vt nihil recti iudicare
possis. Sed si rebus tuis probe inuigiles, & praesentem oc¬
casionem non negligas, hujus nudae virginis sudor san¬
guinolentus sudor, & niueae lacrumae te iterum recrea¬
re, atque intellectum & memoriam tuam clarificare &
restituere poterunt, adeo vt oculi tui mysteria altissimi
agnoscant, quemadmodum & altitudinem superiorum,
profunditatem inferiorum. Totius naturae, elemento¬
rumque vires & operationem quoque proprie explora¬
bis:
L 3