508
98
AVREVM SECVLVM
lere: immo esse omnium mysteriorum mysterium, ex ar¬
canis rebus omnibus arcanum quiddam, omniumque
rerum sanationem atque Medicinam. Item esse illum
desideratam scientiam, remque gratissimam rerum om¬
nium, quae sub Lunae Circulo sunt, qua cum Natura con¬
fortetur, & cor, vna cum membris suis, renouetur, florida
aetas conseruetur, senectus propellatur, morbi destruan¬
tur, & totus terrarum Orbis renouetur: esse, & manere,
illum imperuestigabilis alicuius Naturae, infinitae poten¬
tiae, & insuperabilis praestantiae & gloriae.
Item esse spiritum istum supra omneis res coelestes, vel
Spirituum, electum spiritum, qui largiatur sanitatem,
fortunam, laetitiam, pacem, amorem, in genere omne
malum depellere, destruere egestatem & miseriam, effi¬
cere quod aliquis malum neque loqui, neque cogitare
possit, explere omnium humanorum cordium desideria,
& pijs tribuere honorem temporalem, malis vero, illo
abutentibus, poenam aeternam.
Atque sic, in nomine SS. Trinitatis, paucis istis verbis
magnum Nobilissimi Lapidis Philosophici mysterium, &
summum sapientum magna solemnitate tamdem con¬
clusum volumus.
Altissimo, omnipotentissimoque Deo, artis huius Crea¬
tori, & cui placuit, vt miserrimo mihi homini peccatori;
per promissum carum, pretiosumque aliquod votum, ista
cognitio reuelareur, aeterna siet laus, gloria, honor, &
gratiarum actio, cum adnexa humillima, ardentissimaque
oratione, vt cor, sensum, animumque meum, per spiri¬
tum suum ita dirigere dignetur, vt hoc de mysterio co¬
ram nemine loquar, multo minus impiis communicem,
neque