508
132
AQUARIVM
tus quintae Essentiae, qui sub circulo splendoris Lunaris
est, immo esse illum coeli fultorem, marisque motorem.
Esse, praeterea, illum, prae caeteris coelestibus spiritibus o¬
mnibus, electum spiritum, subtilissimum, Nobilissimum,
purissimum spiritum, cui caeteri omneis, tamquam ipso¬
rum Regi obediant, qui etiam hominibus omnem salu¬
tem prosperitatemque conferat, omneis morbos sanet,
piis temporalem honorem longaeuamque vitam largia¬
tur, malis vero, qui ipso abutuntur, aeternae poenae subii¬
ciat: Et in iis omnibus probatum, perfectum, infallibi¬
lemque illum inuentum esse. Quocirca illum Hermes
& Aristoteles verum, sine mendaciis, certùm, omnis cer¬
tissimi, arcanum, arcanorum omnium, diuinam, stultis
occultatam, efficaciam, nominant. In Summa, vltimum
& summum, quod sub coelo videri possit, & mirabilem
conclusionem siue epilogum omnium philosophicorum
operum eumdem nuncuparunt. Quocirca etiam ali¬
quot pij Philosophi omnino statuerunt, quod videlicet
Adamo primo homini, & nostro parenti, e supernis illud
reuelatum, & dein ab omnibus S. S. Patriarchis singulari
desiderio expetitùm fuerit.
Noahus enim, arcae exstructor, & Moyses, qui taber¬
naculùm, & aurea in eo vasa, quemadmodum etiam Sa¬
lomon in honorem Dei templum, & multa alia praecla¬
ra opera, & omnis generis ornamenta, & ingentia alia
facta perfecit, longam suam vitam ingentesque diuiti¬
as, eo ipso impetrasse dicitur.
Quemadmodum etiam Philosophi illud ipsum facen¬
tur, quod per illud septem artes liberales inuenerint, &
sustentationem suam exinde & quaesierint, & consequuti
etiam