508
134
AQUARIVM
"Ingenuisque probis hanc saltem dat Deus artem,
Auro quaem mundus soluere forte nequit.
De qua, non opus est, aliquid sciat ordine vulgus.
Impius est, frustra hinc quaeritat hic lapidem.
Qui tenet hunc tacite, residet quocunque loco optat,
Non casum aut furem, nec timet ille malum.
Hac vice sunt pauci, quibus haec sacra munera dentur,
Fert Deus in manibus, qui placet, huicce dabit."
Etiamsi vero de artis hujus operatione, virtute, & vti¬
litate varia scripta, & per alios luce publica donata fue¬
rint: quomodo videlicet hic lapis, praeparatus tamen &
plus quàm perfectus tamen factus, summa medicina in¬
ter omneis medicinas siet, quo non solummodo omneis
morbi, vtpote Podagra, & lepra, curentur, sed etiam, à
decrepitis vsurpatus, eosdem iuuenescere iterum faciat,
iisdemque amissas suas vires, pristinumque robur resti¬
tuat, & semimortuos rursus recreet ac viuificet: nihilo¬
minus tamen illud hoc in loco & meo in Tractatum, quum
nullus siem Medicus, sicco pode transibo ne ipsis tam
summo elogio, ipsorumque facultati aliquid heic prae¬
scribere videar: Sed qui illum per Dei gratiam, habet,
illumque commode vsurpare nouit, eoquè fruitur, illi,
inquam, iudicium & gloriam suam domum remittam.
De aliis tamen illius qualitatibus & vtili vsu, ex cottidia¬
na oculis subiecta experientia (cuius ipse, diuina fauente
elementia, partim particeps factus sum) pauca heic subij¬
ciam.
Primo, ad agnitionem Dei, quemadmodum etiam ipsa
naturae miracula, quae artis istius beneficio manifestata
fuerunt, quod attinet, illud, pro summa sua dignitate,
non