508
144
AQVARIVM
praeparant (Rom. II. O quam profunda etc.) & eo ipso, in hac
temporali vita, omnem felicitatem (quae à DEO nobis
in aeuiternitatem parata est) consequi conantur, &
simul in agnitione coelestis aeterni lapidis (hoc est recti,
veri, & viui DEI, creatoris coeli ac terrae, indissolubilis
triunicae essentiae) occupati sunt, adhuc multo magis in¬
terest, & plura insuper scirè necessum habent: iccirco
etiam supra, in prima parte, ingressus via, vniuersalis Na¬
tura, vna cum proprietatibus suis, sine qua opus illud ali¬
as temere & frustra instituitur, ante omnia bene discen¬
da atque cognoscenda est. Si enim homo ad summum
bonùm peruenire cupit, tunc, prae caeteris, rebus omni¬
bus, primo Deum, dein seipsum recte agnoscere illum
portet (Act. 17. Nam in ipso viuimus etc.) DEVM siquidem,
& seipsum agnoscere si quis discit (hoc est, scire qui nos
homines simus, vnde sortiamur originem, ad quid creati,
& quàm proxime Deo adfines simus) pro summa sapien¬
tia, sine qua difficilime (impossibile enim illud est) ad su¬
pra dictam felicitatem peruenitur, haud immerito & ha¬
beri & celebrari debet.
Quomodo & vbi vero talis agnitio summi & coelestis
illius boni reperienda, agnoscenda, aut discenda siet:
(Eccles. 24. Ego sum vbique etc.) sciendum est, quod illa,
quemadmodum & terrenus lapis Philosophicus, qui jux¬
ta descriptionem suam in vno & duobus, quae vbique re¬
perta sunt, saltim in vno, & tamen duobus, est, quaeri
comparariue debeat & oporteat: id quod nihil aliud,
quam aeternum DEI verbum, & SS. diuina Scriptura,
Vetus Nouumque Testamentum (Esa. S Immo juxta Le¬
gem) est, in quibus rectus, coelestis, fundamentalis angula¬
risque