508
162
AQUVARIVM
Etiamsi enim Deus hominem ab initio, ante omneis
suas Creaturas, ad Nobilissimam perfectissimamque
creaturam, immo ad suam ipsius imaginem creauerit,
ipsique viuum spiritum, immortalemque animam, inspi¬
rauerit: nihilominus tamen, post lapsum, in deformem,
contrariam, perniciosamque effigiem transmutatus fuit.
Vt autem tam Nobilissima creatura iterum pristino
suo nitori & perfectioni restitueretur, Deus omnipotens
ex mera misericordia tale medium constituit, per quod
illud sequentem in modum, ita fieri oportet: Nimirum
vt, veluti antea diximus, plusquam perfecte factus lapis,
vel Tinctura, post istam suam perfectionem, primum ad¬
huc, vlterius fermentari, augmentari, vel multiplicari o¬
porteat, sin alias multiplicem vtilitatem sortiri velit ipsi¬
usque efficacia & operatio conducibilis esse debeat: ita
quoque Christus, coelestis benedictusque ille lapis, juxta
Deo humanam suam perfectionem, nobiscum, tam¬
quam membris suis, etiam adhuc vlterius fermentari at¬
que multiplicari, hoc est, nos, cum ipso, per rosei coloris
saluificumque suam Tincturam, purificari, vniri, & ad
purum infermentatum coelesteque corpus conformari
praepararique oportet: Ille siquidem, Paulo ad Rom. 8. te¬
ste, primogenitus est inter multos fratres, immo primo¬
genitus prae caeteris creaturis omnibus Colos. 1. per quem
omnia in coelo & in terra creata, & cum Deo reconcilia¬
ta sunt. Si enim nos, vtpote qui à natura impuri, morta¬
les, & imperfectisumus, iterum puri, denuo renati, im¬
mortales, & perfecti fieri volumus: tunc equidem illud
per nullum aliud medium, (Heb. 13.) quàm per vnicum il¬
lum coelestem, fundamentalem, angularemque lapidem
Iesum