508
180
AQUARIVM
nimirum Philosophi Chimici Antimonium per quod
(veluti antea in praeparatione Chimica dictum est) se¬
quens fermentatio fieri oporteat, idque antequam con¬
sequuto Elixir, aut Chimico Regi adponatur, vel cum
vetere cano Saturno balneum Sudatorium subire velit.
eodem hocce charactere signauerint & innuerint. Id
quod sane haud immerito pro miraculo, & mysterio qua¬
si, habendum, atque intuendum est: quemadmodum et¬
iam forma siue species ista apud nos Christianos quoque
reperienda, & ferme in pari occultatione vsurpatur
atque proponitur, dum summo capiti & Imperatori toti¬
us Christianitatis Imperij malum, cum supereminente
crucicula, in manus traditur, eóque innuitur, quod ille,
antequam. ad pacificam quietamque possessionem per¬
ueniat, puius huius mundi crucem, aerumnas, aliasque ca¬
lamitates probe experiri, iisdem agitari, & per easdem
probari adprobarique necessum habeat: cujus praefigu¬
rationem significationemque typicam dicti isti Philoso¬
phi, qui priscis istis temporibus victitarunt, fortassis isti¬
usmodi signo non temere & fortuito, & quidem in ipso
labore chimico (qui talem processum etiam requirit) si¬
gnificare voluerunt. Quae omnia haud inconcinne ad
ante commemoratam Scholam crucis, Christianorum¬
que tribulationes atque persequutiones (quod videlicet
etiam prius, antequam sempiternam laetitiam & quietem
ingrediantur, per onerosum difficilemque mundi cur¬
sum ambulare, vel cum hostili cano Saturno, hoc est, ve¬
tere Adamo, & Sathana, Scholam certaminis balneumque
sudatorium subire cogantur (Ioh. 26.) referri poterunt.
Iuxta commemoratas istas tribulationes & calamita¬
tes