508
197
NATVRA.
Proh Deum immortalem, quam contrista¬
tus sum si humanum genus considero,
quod Deus juxta imaginem suam, & ad
perfectum opus, creauit, quod supra om¬
neis caeteras creaturas, absque recto vsu
temporis, & ratione, tam procul à me (Na¬
tura) recedit. Loquor heic tecum, tamquam stolido Phi¬
losophastro, dum te Chimicum Practicum, bonumque
Philosophum nominas, & tamen arte, recta materia,
Theoria, scientia, meique agnitione omnino destitutus
es. Stupide asine frangis vitra, & comburis carbones, vt
ex vaporibus caput tuum insaniat: coquis alumen, Sal,
auripigmentum, nigredinem, & metalla fundis, paruas,
magnasque fornaces facis, multifariaque vasa vsurpas:
nihilominus tamen me tuae pudet stultitiae, &, quod ma¬
gis est, cum foetido tuo fumo sulphureo me angis. Per for¬
titer ardentem tuum ignem argentum viuum figere co¬
naris: cùm tamen saltim vulgare volatile, & non illud
siet, quo ex ego metalla facio, & ita hac via, ni per aliam
incedas, nihil omnino efficis: meis namque viis non re¬
cte vteris, nec artificium meum intelligis. Melius tibi es¬
set, vt nactam Spartam adornares, quam tot friuola dis¬
solueres, distillares, dein per alembicos, cucurbitas, di¬
stillatoria, & pelecanos congelares. Numquam hac ratio¬
ne
Bb 3