508
203
SAPIENTVM.
Vnum namque ab altero in prima sua essentia conserua¬
tur, quae in essentia elementatiua est spiritus, & quinta
essentia, à qua infans noster partum suum adipiscitur.
Ignis parit & nutrit illum in aere, antea tamen in terra
virginali putrescit: dein aqua promanat, quàm quaerere
necessum habemus, quae prima est materia, qua de mine¬
ram meam incipio. Contrarium enim contrario violen¬
ter resistit, & in tali specie sese fortificat, ne ab operante
forsitan auferatur: & tunc patiens transmutatum, & for¬
ma sua denudatum est per materiae concupiscentiam,
quae indesinenter nouam formam adtrahit.
Per Sapientiam meam primum mobile rego: manus
meae sunt octaua Sphaera, veluti pater meus constituit:
mallei mei septem planetae, quibus cum tam elegantes
res cudo. Materiam, qua de mea opera, vtpote lapides,
metalla, arbores, herbas, rationalia, & irrationalia ani¬
malia, atque adeo in genere res omneis, quae sub coelo
sunt, facio, ex solis quatuor elementis desumo. Chaos,
vel Hyle, prima est materia. Illa dominatrix quae Re¬
gem, Reginam, & omnem familiam aulicam sustentat.
Eques omni tempore, ad praestanda illi officia, in procin¬
ctustat, & virgo à cubiculis mandato suo munere fungi¬
tur. Quo praestantior forma est, tanto praestantiorem
ego me in illa repraesento. Scias praeterea quod potesta¬
tem habeam omnibus essentiis essentiam suam tribuen¬
di, illas constantes conseruandi, & in materiis formam
excitandi. Praeterea & tres partes probe obseruato, in
quas Deus ab initio primam materiam distribuit. De
prima & purissima parte creauit Cherubin, Seraphin,
Archangelos, & omneis caeteros angelos. Ex altera, non
ita
Cc 2