508
207
SAPIENTVM.
iam iam in elemento comprehensa est, per quod forma
longo in tempore, & per depurationem fit nobilis. Illud
autem per me solam perficitur. Ego Architecta sum, &
nullus alius homo vitam nouit. Nisi enim nasutulus sci¬
uerit quid agere, quomodo elementis proportionem
tribuere, quantum ab igne, aere, aqua, & terra, & vbi, illa
sumere, ac qua ratione res contrarias, vt nihil amplius,
quàm substantias, adtrahant, recte miscere, & quomodo
essentiis istis influentiam dare debeat: tunc equidem
non dumtaxat nullum ferrum, vel plumbum, sed etiam vi¬
lius aliquid, non facere poterit: quomodo igitur aurum
ille facturus est, nisi thesaurum meum mihi furetur? Non
in manuum suarum apprehensione, vel arte situm est, sed
meam artem nosse illum oportet, quae naturalis est, & à
manibus hominum peragi nequit.
Verum enim vero etiamsi aurum ab omni mundo pro
praestantissimo metallo (quale equidem est) habeatur:
nihilominus tamen neque morbos, neque metallorum
impuritatem curat, vel sanat: neutrum siquidem in pu¬
rum transmutat aurum. Simili quoque modo & ne vi¬
trum quidem adeo mollificare potest, vt cudi sese patia¬
tur, quod alias Philosophorum lapis facere queat. Solum
(aurum) omnibus ex metallis optumum & perfectissimum
est. Sin igitur, meo exemplo, non parùm plumbi facere
potes, aut minuta granula, vel ex aliqua herba fructum
quemdam, aut multo minus ferrum: quomodo, obse¬
cro, illud, quod multo est praestantius, ex quo & Ducati,
aliaeque monetarum sortes, conficiuntur, facere cona¬
beris? Sin inquias quod saltim Chimici aliquid, non ve¬
ro aurum, facere velis: tunc, te multo, quam antea stultio¬
rem