508
214
AQUARIVM
praestantissima essentia perficitur: Purum potabileque
aurum est, & radices agens humiditas: Summa Medici¬
na est, quemadmodum à Salomone, Ecclesiast. c. 38. de¬
scribitur: à terra desumitur, & vir sapiens non contem¬
nit eam. Deus illam inter mea mysteria locauit, & sapi¬
entibus eamdem impertit, quamuis illam multi Orato¬
tores, & qui Theologiae & Philosophiae eximios Docto¬
res sese esse autumant, omnino irrideant: quemadmo¬
dum etiam Alchimia à Medicis ludibrio habetur: Ve¬
rum me non agnoscunt, artisque penitus imperiti sunt,
veluti Auicenna, Villanouanus, multique adhuc alij
praestantissimi Physici, probatissimique vereres Medici.
Insipientes tamen dumtaxat illam despiciunt, qui rectam
Medicorum viam numquam ingressi sunt. Irrisores isti¬
usmodi siquidem sufficiente cerebello destituti sunt, vt
videlicet talem radicem, & Medicinam Nobilissimam,
omneis in genere morbos sanantem, agnoscant. Fortu¬
natus ille homo est, cui à Deo tempus & vita tribuitur, vt
ad tam summam essentiam perueniat, licet nunc sene¬
ctute grauetur. Geber enim ait, quamuis Philosophi, do¬
no isto donati dotatique, senes fuerint, nihilominus ta¬
men in summa senectute eodem sese oblectarunt.
Illud igitur qui nunc habet, is omnia bona ingentesque
diuitias possidet: Vna siquidem de vncia assidue diues &
sanus esse poterit. Creaturam attamen tamdem mori, se¬
que in Deo & natura exsatiare oportet. Vnum cordis ro¬
bur refrigeriumque, & plus quàm aurea Tinctura est.
Elixir, & aqua vitae est, sub quibus omnia opera resque
complexae sunt. Argentum viuum, sulphur, & in thesauro
meo occultatum aurum est, oleum incomburibile, album,
con¬