508
292
GLORIA
necessum habent, alias ars perfecta fieri nequit. Omneis
iccirco aliae peregrinae opiniones falsae sunt & erroneae:
cogitate de vero hocce fundamento, Sal enim tale est,
cujus pretium vniuersus mundus persoluere non potest:
nec ad tincturam praeparatur, sed tinctura illi danda, nec
in vllis metallis ars ista inuenienda est.
EX SENIORE, DE MATERIA, ET
forma, alia cognitio.
IVxta Philosophum res naturales istae sunt, quae ex na¬
turali origine, Materia, & forma videlicet, per naturam
innatae & operatae sunt, quemadmodum lapis est de ar¬
bore, Materia & Forma, per naturam, aliter sunt, quàm
proprie natura: & quid de hisce duobus conjungitur, id
naturaliter natura lapidis nostri appellatur. In prima sua
parte Lunaria potenter prouenit ex alba quadam coa¬
gulata terra, voluti Philosophus loquitur videre no¬
strum Solem in alba nostra terra, instrumentum vero,
quo ars nostra conjuncta, fit aqua bis, aut ter per B. M.
rectificata, cujus vapor à pingui natura, & proximum no¬
stri lapidis in hac pinguedine, est occultata substantia, &
permeans pinguedo, vltimaque humani corporis conso¬
latio: & hac cùm aqua metallorum internus Mercurius
exuendus est. Concluditur ergo, quod lapis noster ex
elementis duorum luminum fiat, appellaturque argen¬
tùm nostrum viuum, & oleum incombustibile, anima &
lumen corporum: mortuis & imperfectis corporibus si¬
quidem vnicum, aeternum lumen & vitam largitur. Quo¬
circa, mi fili, te diligenter oro, & obtestor, vt nostrum ar¬
gentum