508
296
GLORIA
te, cui nulla res aequalis est, excepta) similis est; iuxta hu¬
manitatem & naturam: Et quemadmodùm Christus
pro vilissimo abiectissimoque, hocce in mundo, à populo
Istaelitico fuit habitus rejectusue, nihilominus tamen
tam erat bonus, quod illius pretium coelum & terra per¬
soluere non posset. Simili modo cum lapide nostro, &
cum rebus, hoc in modo, naturalibus, comparatum est:
Fons enim quo in lapis noster reperitur, fons naturae ap¬
pellatur: Quemadmodum enim per Naturam omneis
res crescentes, per Solis calorem generantur: ita quoque
Lapis noster per naturam nascitur, postquam generatus
esset.
Accipe igitur hanc aquam in qua lapis noster est, qua¬
licunque modo illam reperias, & haud aliter est: nihil il¬
li detrahas, nec quiddam illi addas, cum propria enim sua
natura praeparare illam te oportet: dein aquam in alem¬
bico separa, humidumque à sicco detrahe, tunc corpus
solum in vitro remanet, & aqua in prosternium sese de¬
mittit: illam iterum conjungas quemadmodum nosti, &
tunc laborem tuùm perfecisti. Scias etiam quod aqua,
in qua lapis noster est, concorditer quatuor elementis si¬
mili modo temperatus siet: terram siquidem, oleum, &
aquam in labore inuenies, hoc est, corpus, spiritum, & a¬
nimam vtpote terra in fundo est corpus: oleum apud ter¬
ram est anima, & aqua, de illo destillata, spiritus est. Illic
duos colores principales reperis, album vnum, rubrum
alterum, hoc est, Solem, & Lunam, quemadmodùm ole¬
um ab initio laboris pro igne, tamquam pro Sole, & vel¬
uti aqua pro aere & Luna, aurum & argentum, etiam pro
Sole & Luna, fuerunt habita: iccirco Sol & Luna con¬
jungun¬