508
298
GLORIA
exstitit, ita etiam corpus soluitur in Mercurium, qui an¬
tea fuit Mercurius.
DE PRIMA MATERIA, VEL SEMI¬
ne metallorum, quae cuilibet semini inclusa est,
duo sunt: Vir & Vxor videlicet.
MEtalla res creatae, & itidem terrae semina sunt, aeque
ac caetera herbarum semina: iccirco etiam in terra
sua moueri illa oportet, in qua generant, fructusque fe¬
runt, veluti etiam res cretae aliae: Nisi enim illud fieri de¬
beat, tunc nullum metallum creuisset, & semen est metallum,
quod ex terra liquefactum est: & si semen in terram iactum siet,
tunc aeque accretionem suam habet, quam res crescentes aliae:
Quocirca nobis terra praeparanda, prima scilicet materia, &
semen nostrum in illam proijciendum est; & tunc fructus
suos proferet, juxta speciem suàm. Itaque ad generationem
ex vna vnica re motus heic requiritur, hoc est, ex prima
materia, quod terra creauit, & non homo, id siet lapis, &
fixatum, siue constans, fiat fugax, atque, versa vice, fiat fi¬
xatum, hoc est, corpus fit spiritus, & spiritus corpus: &
tùm exinde medicina fit, quae se ex vno colore in alium
transmutat: & quod in albo colore quaeritur, illud fit al¬
bum, & quod in rubro, rubrum. Prima materia vna fit
res, quae à rebus multis in primam suam materiam reda¬
cta est, per creationem Dei, & non ab hominum mani¬
bus facta: per solam siquidem naturam conjuncta, & in
essentiam suam transmutata est. Illud tum sumimus, se¬
paramus, & iterum dein conjungimus, propria sua aqua
lauimus, vt albescat, & postmodum vt rubrum fiat: Et hoc
tamdem