508
312
GLORIA
& rogatos volo, vt hancce meam TABVLAM PARA¬
DYSIACAM, GLORIA MVNDI inscriptam, contra
omneis fastuosos, injustos miserorum hominum oppres¬
sores, elatos, nasutos, irrisores, contemptores, calumnia¬
tores, & id genus alios impios homines defendere, co¬
ram illis occultare, & ad ipsorum manus peruenire ne¬
patiamini, idque sub poena aeterni cruciatus, & anima¬
rum vestrarum condemnationis, quod iudicium Deus
contra transgressores istos iam ante tulit. Id vobis sum¬
mopere curae cordique siet: praesertim autem tabulam
istam meam veris amatoribus, indigentibus, piis, probis,
beneficisque hominibus, qui istiusmodi Dei dona pro
merito, venerantur reueletis & communicetis, atque
qui ista dona Dei & recte vsurpare, & recte occultare
possunt. Sin vero hic meus liber ad impiorum manus
perueniret, nihilominus tamen illos Deus caecitate &
stultitia percussurus esset, ne illam intelligere, vel com¬
prehendere, multo minus laborare, & ad vtilitatem re¬
ferre possent: ita Deus impios praecipitare, eorumdem¬
ue nequitiam cohibere nouit, quemadmodum etiam
Rex Dauid in Psalmo suo ait:
"Hostes tua manu tenes,
Horumque cogitatus etc."
Ita, mei filij, meam doctrinam obseruetis, & tunc heic
temporaliter in valetudine & laetitia vitam transigetis, &
dein vobis Dominus sempiternum gaudium largie¬
tur. Id quod faxit SS. Trinitas, Deus pa¬
ter, filius, & spiritus sanctus.
VERAE