508
317
MVNDI.
juris feci, quae omnibus mundi hujus sapientibus, omni¬
busque eiusdem nasutulis & sapientum octauis occulta¬
ta est: & qui librum huncce meum legerint, illis inquàm
admodum raro in ipsorum auribus tinniet. Sed tantum
de sermone meo: nunc ad ipsum sententiae meae initium
accedo.
Filij & discipuli hujus artis, ex Christiana charitate &
fidelitate vobis notum facio, quàm vere nunc arma & o¬
perationes lapidis nostri reperire intelligereque scirc
potestis & debetis: Sciatis igitur, quod lapis Philosopho¬
rum, nostris in arboribus, etiam in arboribus pomariis in
aere, omnibus in creaturis, animalibus, omnibus rebus
crescentibus, quae vegetabilitatem habent, crescens, &
non crescens, in operatione sua reperiatur. Per ascensio¬
nem enim suam, si à Sole & Luna in destillatione sua
commoueatur, omnibus crescentibus animatisque re¬
bus vnicuique peculiarem speciem, naturam, &, per di¬
uinam gratiam, efficaciam & virtutem suam largitur,
quemadmodum etiam floribus omnem formam, siue ille
niger, rubeus, fuscus, caesius, viridis, fuluus, albus, & cu¬
juscunque etiam coloris siet, confert, omnibus itidem
metallis & mineraliis: omnia illa, inquam, elegantiam
formamque suam à virtute lapidis nostri sortiuntur, cum
conjunctione Solis & Lunae: Sol siquidem pater, & Lu¬
na lapidis hujus mater est: ideo nostri liberi Sol & Luna,
& operationem etiam Solis & Lunae habent. Et haec to¬
ta lapidis nostri est proprietas, juxta quàm illum cogno¬
scere poteritis. Sin igitur nunc hanc operationem, for¬
mam, & essentiam illius lapidis scitis, tunc bene beati, &
veri artifices estis: Sin autem illud non intelligitis, & o¬
peratio¬
Rr 3