508
319
MVNDI.
& Lunae humiditatis, è terra exortum est, eapropter et¬
iam in terram suam idoneam seminari, &, per Solem &
Lunam ad fructum moueri necessum habet; si alias gene¬
rare & fructum proferre debeat: Sol enim Pater, & Lu¬
na mater est rerum omnium crescentium.
Ita & simili quoque modo nostro ex frumento, atque
nostro in solo Lapis noster crescit per destillationem So¬
lis, & Lunae: tunc ex terra in accretione sua in altum sese
adtollit, veluti in aerem, & radicem suam in terra con¬
seruat. Verùm etiam aliter de eo quis loqui posset, quasi
radicem suam in aere habeat, & caput in terra: Idem ta¬
men & vnum id est, nullum errorem parit: Nam quod
sursum, idem quod deorsum est. Nihilominus tamen
quemadmodum nobilissimi flores, rosae, arborum, hor¬
barumque flores, quae ex terra crescunt, in altum sese e¬
leuarunt, & fructum protulerunt: simili quoque modo
nostrum frumentum sursum eleuatur, & florescit, matu¬
ros suos fructus profert, trituratur, è paleis purgatur, &
iterum in idoneam suam terram mittitur, quae tamen an¬
tea bene stercorata, occata, & praeparata est. Quampri¬
mum autem in naturale, ac idoneum suum solum perue¬
nerit, atque rore, aut pluuia, coeli humiditate irroratur,
atque conspergitur, ac simul per calorem Solis & Lunae
mouetur, tunc generat, & fructus, quemlibet iuxta sin¬
gularem suam speciem, similem illi, quo terra nostra se¬
minata est, profert. Et haec negotiatio, vel Satio, in vtris¬
que nostrae artis est indicium, vtpote de prima Satione
vsque ad alteram. Sol & Luna namque nostrum est fru¬
mentum, quod solo nostro immittimus, verùm in princi¬
pio, vt spiritus & anima: atque tum quales pater & mater
fuerint,