508
356
GLORIA
creauit, occultatae sunt, vtpote: in aqua habitat aer, &
in terra, per creationem & ordinationem Dei, vt in terra
habitantes lapides, ignis: & ex quatuor istis elementis
omneis res exoriuntur in coelo, atque terra, per creatio¬
nem, & ordinationem Dei, vtpote: in terra habitant ignis,
lapides, aera, Sal, Mercurius, & omnis generis metalla:
In aqua, & in aere omnis generis viua, visibilia, & res es¬
sentiales, videlicet: animalia, aues, pisces, caro, sanguis,
ossa, ligna, arbores, flores, folia, & id genus alia: atque
singulis istis rebus DEVS vnicuique, virtutem, efficaci¬
am, operationemque suam adtribuit, quodque omneis
Adamo subiectae essent, ipsum iisdem Dominum praepo¬
suit, vt rebus illis omnibus, ad corporis sui sustentatio¬
nem atque sanitatem, vteretur. Rebus in istis expresse
videre est, quomodo nimirum singulae cum humana na¬
tura conueniant, dùm homo rerum potentiam, per co¬
actionem cibi, in se sumit, quae cum hominis natura vni¬
untur, & conuenire quasi necessum habent: ex quibus
bene intelligis quod rerum omnium agnitio in homi¬
nibus occultata siet, juxta sapientiam, intellectum, & ra¬
tionem. Vt hoc ita siet, tunc obserua quomodo scriptum
fit in Genesi cap. I.
In primo mundi anno, die sexto, qui erat XV. dies Mar¬
tij, DEVS creauit primum hominem Adamum, de gene¬
re rubrae terrae, in agro prope Damascum, virum statura
eleganti, juxta Dei imaginem: & cum creatus esset, tunc
nudus stabat coram Domino, eleuatisque manibus ei gra¬
tias agebat, inquiens: ô Domine manus tuae me effinxe¬
runt: itaque esto mei memor imposterum, quod me forma
veris, & me vestieris cum carne, & cum ossibus corrobora¬
ris: Concede mihi vitam & misericordiam.
Hisce