508
401
MVNDI.
que argentum transmutatur. Sed multo altius nobilius¬
que quiddam hac in aqua occultatum est, quod, absque
omni cura & molestia, extrahi poterit: Si enim eo res re¬
deat, tunc nemo amplius dubitet, quod desiderium suum
non consequatur: aqua enim crescit, & adcrescit, tam¬
quam infans in vtero materno. Quemadmodum e¬
nim infans primo in vase matricis crescit, in forma velu¬
ti sperma aliquandiu crescit, & deinde in carnem & san¬
guinem transmutatur, hoc est, in crassiorem materiam,
postea siquidem membra primum formantur: ita etiam
& haec aqua crescit: primum, in albo suo colore, dein
à naturali calore mouetur, vt indies crescat vlterius,
& se & vno calore in alterum commutet, non secus
ac infans, à naturali calore matris suae, in carnem
& sanguinem transmutatur. Dein si materia rubesce¬
re incipiat, tunc magnum conspicitur gaudium, in¬
tellige quando infans membra vitamque sortitur, tunc
videndum quid fieri debeat. Itaque hoc mysterium in
natura occultatum est, & per naturam progressum suum
habet.
Atque commemorato modo, de conjunctione viri &
foeminae, nunc docui, hoc est, corporis & spiritus, de im¬
praegnatione aquae, & finis est primae combinationis, &
albedo materiae ex nigredine, hoc est, ex corpore, extra¬
cta: nec amplius heic requiritur, nisi mora, & patientia,
quemadmodum Morienus ea de re loquitur. Haec coa¬
gulata aqua recta alba foliataque terra est, in quam nos
Philosophus aurum argentumque nostrum seminare iu¬
bet, vt centum fructuum millia ferant, & clara Fontina,
cujus Comes Treuisanus mentionem facit, in quam Rex
ad
Eee