508
408
TRACTATVS.
losophis appellatur Mercurius, vel argentum viuum: im¬
perfectum tamen adhuc est, ob sulphuream superfluam¬
que terrestritatem, quae nimium faeculenta, limosa, &
comburibilis est: & ob superfluam itidem aquositatem,
quo omnia in vnum collecta sunt ex quatuor elementis,
per operationem supremorum planetarum. Et istius¬
modi Materia à sulphurea calidissima terra, & aquosa
substantia mixta est, vt etiam, dicta ista ex caussa, non in¬
concinne à Philosophis imperfectum sulphur appellari
posset.
Quum vero Natura omni tempore ad summum per¬
uenire adlaboret, & ad illum finem, ad quem à rerumo¬
mnium creatore ordinata est: iccirco etiam minime ces¬
sat, vt videlicet in imperfectam materiam reducendi oc¬
cultum, cùm hinc inde volutatione quaruor qualitatum
omnium quatuor elementorum donec operationes suas
perficiat: & accidentali aestu Solis, naturalique calore
ante dicta ista materia mouetur, vna cum sulphureitate,
adeo vt exsurgat in meatibus, & terrae venis in vapore &
fumo. Sin igitur nunc istiusmodi vapor, vel fumus non
erumpere possit, sed conclusus siet: nihilominus tamen
saepius penetrare necessum habet limosas terrenasque ali¬
quas pinguedines, & impuras sulphureitates, quae sunt in
archiuenis terrae: & quanto magis autem ista Materia
superfluitatum, peregrinarumque impuritatum, adtra¬
hit, tanto magis etiam impura fit. Et hoc etiam in caus¬
sa est, quod tam diuersos colores lucretur, qui saltim ex¬
cogitari possunt, antequam ad puritatem propriúmque
suum colorem perueniat.
Natura siquidem iis in finibus optumam operationem
habet