508
427
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
eorumdemue operationes coquuntur. Si, porro, aquosos
illa humores apprehendit cum pura, subtili, terrenaque
aliqua substantia, tunc Philosophorum argentum vi¬
uum operatur: Sin vero ad igneam terrenamque duriti¬
em redigatur, tunc Philosophorum sulphur operatur.
Et, profecto, praemissus modo sermo iste nobis, quaeren¬
di inueniendique argenti viui, vel artis nostrae originis, vi¬
am promonstrat: & quamuis argentum illud viuum in ae¬
ris fodinis, copiose reperiatur, nihilominus tamen à per¬
paucis hominibus cognoscitur. Non est argentum, vel
aurum, aut vulgare argentum viuum, nec nullum metal¬
lorum reliquorum vel sulphuris, aut atramentum suto¬
rium etc. Sed Philosophus ait: Vaporosa est substantia
ex quatuor elementis, aquosa, atque pura: Et licet apud
omnia metalla reperiatur, nihilominus tamen apud im¬
perfecta immaturum est. Iccirco certissime in illo aere,
vbi aurum & argentum inuenire licet, quaerendum est.
Cumque porro dicat: Si hoc argentum viuum ad duri¬
tiem suam redigatur, tunc esse illud Philosophorum sul¬
phur, idque haud aliter, quam per aurum & argentum,
fieri potest, quae apprehendit, &, simul sublimatur, atque
coagulatur, idque per naturalem suam coctionem assi¬
duam, à Solis aestu, & in propria sua Minera.
O Pater Coelestis, monstra hoc argentum viuum
omnibus iis dumtaxat, quos iubes viam
tuam ingredi.
FINIS.
DE
Hhh 2