508
8
PHilosophus in praesenti ait
Feram esse in Sylua,
Nigredine prorsus obductam,
Cui si quis caput amputabit,
Tunc penitus nigredinem amittet,
Et candidissimum colorem eliges.
Cupitis huius verum intellectum,
Nigredo nominatur caput corui.
Quam primum haec euanuerit,
Mox apparet albus color.
Hoc tum demum vocatur, capite spoliatum
Cum nigra nebula perierit, credite mihi.
Hoc igitur dono Philosophi
Ex animo gaudent,
Celant summa cum diligentia,
Vt nullus stultus haec sciat.
Tamen Filiis suis bono animo
Nonnihil scribendo retegunt,
Nempe quibus à Deo datum.
Hi, hac ratione hoc potiuntur dono.
Ideo nulli hac de re dicendum,
Siquidem Deus haec celari vult.
Hic